Epistola I ad Timotheum*

Caput 4: Versus 14

Prophetiam.Vocavit prophetiam inspirationem sancti Spiritus, per quam praesciebat quid de hoc et de caeteris esset acturus. Ideo ait:Quae data est tibi per prophetiam:quia Spiritu revelante cognovit Apostolus Timotheum esse dignum episcopali honore.Presbyteri.Propresbyterorum,quia minus tribus esse non possunt. Et vocat presbyterum, episcopum; vel quia unus manus imponit caeteris assentientibus.
(* Traductions européennes)